

Liber Primus Samuelis*
Caput 2: Versus 36
Futurum est.[ID.]Non proprie de domo Heli hoc dicitur, sed de domo Aaron, de cujus genere usque hodie veniunt et convertuntur.Buccellam.[RAB.]Panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita[Joan. 6.]. Quia dixerat se dedisse cibos domui Aaron de victimis veteris testamenti, quae fuerunt sacrificia Judaeorum, dicit esse postulandam buccellam panis ad comedendum, quod est sacrificium Christianorum et pabulum animarum.